15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
17 Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
18 Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?
19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.
20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
21 Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.