9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.