12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod ægrotaret.
15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.
18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.