1 Exultavit cor meum in Domino,et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;dilatatum est os meum super inimicos meos :quia lætata sum in salutari tuo.
2 Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi præparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.