2 Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi præparantur cogitationes.
4 Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6 Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.
7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
8 Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium gloriæ teneat.Domini enim sunt cardines terræ,et posuit super eos orbem.