21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi :
23 et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?
24 Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis ?