4 Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.
5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6 Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.
7 Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
8 Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium gloriæ teneat.Domini enim sunt cardines terræ,et posuit super eos orbem.
9 Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10 Dominum formidabunt adversarii ejus :et super ipsos in cælis tonabit.Dominus judicabit fines terræ,et dabit imperium regi suo,et sublimabit cornu christi sui.