38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum :
39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.
41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
42 Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace : quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
43 Et surrexit David, et abiit : sed et Jonathas ingressus est civitatem.