9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.
11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille,et David decem millia ?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.
14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?
15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?