16 Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
17 Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
19 Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti ?
20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
21 Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.