5 Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilæ.
6 Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
8 Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
9 Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
10 Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
11 si tradent me viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.