13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.
15 Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.