16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.