32 Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
36 Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc : et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.