33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
36 Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc : et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.