14 clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ?
15 Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in Israël ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
16 Non est bonum hoc, quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox hæc tua, fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex.
18 Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est malum in manu mea ?
19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.
20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.