1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.
2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.