14 Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15 Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16 Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum ?
17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19 Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.