7 Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
8 Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
9 Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium.
10 Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
11 Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.