12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.