14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.