11 Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.