13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.
19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?