15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.
19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?
20 Nolite annuntiare in Geth,neque annuntietis in compitis Ascalonis :ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;ne exultent filiæ incircumcisorum.
21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,neque sint agri primitiarum :quia ibi abjectus est clypeus fortium :clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.