19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?
20 Nolite annuntiare in Geth,neque annuntietis in compitis Ascalonis :ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;ne exultent filiæ incircumcisorum.
21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,neque sint agri primitiarum :quia ibi abjectus est clypeus fortium :clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,in morte quoque non sunt divisi :aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiæ Israël, super Saul flete,qui vestiebat vos coccino in deliciis,qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?Jonathas in excelsis tuis occisus est ?