23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,in morte quoque non sunt divisi :aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiæ Israël, super Saul flete,qui vestiebat vos coccino in deliciis,qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
26 Doleo super te, frater mi Jonatha,decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.Sicut mater unicum amat filium suum,ita ego te diligebam.
27 Quomodo ceciderunt robusti,et perierunt arma bellica ?