4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.