17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii :
19 præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
20 si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.
22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.
23 Et dixit nuntius ad David : Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.