18 Accidit autem die septima ut moreretur infans : timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus : dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer, se affliget ?
19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est : cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.
21 Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.
22 Qui ait : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ?
23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.
24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum.