23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
24 Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
27 Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,