10 Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?
11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini :
12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.