15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
17 Ad quem Absalom : Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ?
18 Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël : et cum eo manebo.
19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
21 Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.