15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël : porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.
19 Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum.
21 Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum.