22 Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
27 Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.