18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo,et ab his qui oderant me :quoniam robustiores me erant.
19 Prævenit me in die afflictionis meæ,et factus est Dominus firmamentum meum.
20 Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.