20 Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.
25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris,et cum robusto perfectus.