1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,egregius psaltes Israël :
2 Spiritus Domini locutus est per me,et sermo ejus per linguam meam.
3 Dixit Deus Israël mihi,locutus est fortis Israël :Dominator hominum,justus dominator in timore Dei,
4 sicut lux auroræ, oriente sole,mane absque nubibus rutilat :et sicut pluviis germinat herba de terra.