13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiæ :
14 et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.
18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.