5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
6 Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
7 Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea :
11 quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,