4 Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.
5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
6 Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
7 Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
8 Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
10 Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi.