18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.