2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.