5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :
7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
8 aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :
11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.