7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
8 aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
9 Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :
11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,