24 Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
25 solus præstans, solus justus et omnipotens et æternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.