26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
28 Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.
32 Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.