24 audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
27 Ad Judæos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem.
28 Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.
29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
30 His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,