35 De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
36 De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.