31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
32 Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.
35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.
36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :
37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.