1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
2 Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit :
3 ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
4 Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem :
5 at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.